Galatians 3

AMBR. Verba irascentis. Erant autem insensati Galatae qui nec se circumventos a pseudo agnoscebant. Fascinus est quando magicis delusionibus aliter quaedam oculis hominum ostenduntur quam sunt. Dicitur etiam fascinus vulgo qui nocet infantibus. Dicuntur enim quorum dam oculi visu urentes, dum et hic eorum actus fascinatio dicitur: et potest fieri ut huic peccato inserviant daemones. Similiter invidia tanquam fascinus urit. Invidus enim non modo sibi nocet, sed et his in quibus aliqua bona esse incipiunt; unde Salomon, Sap. 4.. Sic factum est, ut invidi tanquam fascinantes nocerent Galatis, nuper in Christo renatis, ut iidem Galatae fidei stomacho nauseante cibum spiritus evomerent. Vere fascinati, quia ante oculos, id est, in vestra praesentia ille tantus qui est. Id est, exhaeredatus: et hoc in aliis non deberetis pati ut regnum et haereditatem suam amitteret, nedum in vobis. Commonitis per increpationem, probat quod lex non est observanda, quia non ex ea, sed ex fide veniunt omnia necessaria, spiritus, justitia, benedictio. Quasi: Quamvis fascinati et stulti, tamen quia hoc adeo evidens est, ut et stulti docere queant. Si nihil aliud esset, hoc solum ad probandum sufficeret, cum constet quia spiritum accepistis; sed an ex operibus in quibus laborem nunquam accepistis, an ex fide quae auditus facilitate venit? . Ideo dicit: Quia multa jam pro fide toleraverant, et in ipsis passionibus, charitate timorem vicerant. Sine causa ergo tanta passi erant, qui a charitate, quae in eis tanta sustinuerat, ad legem labi volebant. Quia vos non ex operibus quae nunquam habuistis accepistis spiritum, sed ex fide; ergo potestis videre quod ego qui habui opera legis, non per ea, sed per fidem accepi potestatem dandi spiritum et operandi miracula. De eo quod sub lege fuerat, poterat dubitari: sed per similitudinem istorum totum liquet. Justitiam vocat hic peccatorum remissionem et bonae vitae observantiam. . Non solum justitia ex fide, sed et benedictio, quia Scriptura dicit: id est, in tuae fidei conformitate. Non ex operibus, etc. id est, ostendit. Vel, id est, ostendit praenuntiatum esse, quod in aeterna beatitudine. In tuae fidei imitatione, etc. . etc. Hoc intelligendum est, non de operibus quae ad mores pertinent, sed quae in observationibus illis fiebant. Prodest lex in tabulis scripta: caetera onus sunt, quod probat auctoritate Scripturae, dicens: Qui ex operibus legis sunt, maledicti sunt, quia sicut scriptum est a Moyse in Deuteronomio Deut. 21.: etc. Quasi: Multa praecepi quae omnia nullus implere poterit: sed in onus data sunt, et ideo omnes maledicti. In quo innuit desiderandum esse Salvatorem, qui finem ponat his, et liberet non solum ab aliis peccatis, sed a maledicto legis. Cur ergo Galatae transeunt a gratia ad maledictum? Qui eum gratis colit, scilicet, non cupiditate appetendi aliquid ab ipso praeter ipsum, vel timore amittendi. In ipso enim solo vera nostra beatitudo est, et perfecta est. etc. Ex fide est justitia et vita: sed lex non est ex fide. Posset quidem videri, quia opera legis ex fide fierent, ut pro eis sperarentur aeterna: sed id non est, quoniam Judaei ex timore poenae illa servabant. Non ait: Qui fecerit eam, vivet in ea, cum praemisisset: ut intelligas legem in hoc loco positam pro ipsis operibus quae in illis observationibus fiebant. Qui autem vivebant in his operibus, timebant utique (si non ea fecissent) lapidationem, vel crucem, vel aliud hujusmodi pati. non apud Deum, id est, habebit praemium, ne ista morte puniatur. Qui autem ex fide vivit, cum hinc exierit, tunc magis habebit praesentissimum praemium. Non igitur ex fide vivit, quisquis praesentia quae videntur, vel cupit vel timet: quia fides Dei ad invisibilia pertinet. id est, reputatus non solum maledictus, sed etiam maledictum. Vel, Factus est rei veritate id est, mortalis. Quasi: Satis ad poenam sit quod suspensus moritur reus: et quod illic est usque ad vesperam, ut tunc deponatur et sepeliatur, ne si ibi sit diutius, majus sit opprobrium: et macula generi ejus. Etiam Christus, ne futuri haeretici negent ejus veram mortem. . Hoc promisit Deus Abrahae, per juramenta et affirmo, quod de qua non esset hoc putandum: quia data est tantum ad tempus: quia post multum tempus a promissione facta Abrahae, lex data est: de qua si esset benedictio, homines illius temporis Abraham, Isaac et Jacob non eam habuissent. Id est, falsum: quod faceret, si per eam daretur benedictio. Promissio enim illa non dixit, quod per legem, sed per semen. Quod si per legem benedictio, ergo frustra semini promisit, et frustra semen ipsum venit. Lex non facit irritum quasi jam valeret ad evacuandam promissionem: quia esset falsa, et Deus mendax. . Posita est in medio, inter promissionem et semen: cui facta est promissio, id est, inter Abraham et Christum, ut populum Dei erudiret sub timore Dei: ut dignus fieret excipere promissionem quae est Christus. Lex dico ordinata per angelos, id est Moysen, et alios ministros Dei, vel ministerio angelorum hominibus data, in quibus angelis erat utique Pater et Filius et Spiritus sanctus. Aliquando sine ulla distinctione personae, Deus per illos figurabatur. Et nota quod non ait data, sed, quasi ordinabiliter data inter tempus naturalis legis (de qua convicti sunt quod juvare non potuit) et tempus gratiae antequam de lege convincendi erant: qui ergo nunc eam reducit, contra ordinem angelorum facit. Id est, in potestate Christi, ut staret lex dum vellet, cessaret cum vellet. Ergo contra eum facitis qui eam destruxit. Mediator est inter duo extrema, et ob hoc videretur vel quod Christus non esset Deus, vel quod duo dii essent. Ad quod respondet, etsi mediator non est unius sed duarum extremitatum, tamen est Deus unus cum Deo Patre per divinam naturam, cui mediat per humanam. Lex quam habet mediator, unius populi tantum est: sed tamen ipse mediator, non est tantum unius populi, id est, Judaeorum qui legem habuerunt sed et gentilium, et ideo non quaeratis legem, ut habeatis mediatorem. Mediator non est unius, sed tamen est unus: sufficiens ad omnes reconciliandos Deo, quia Deus, et ideo aliud non adjungatis ei. etc. Quandoquidem lex est propter transgressionem, ergo est ita contra promissa, ut per eam impleatur aliter quam promissum est: non quia ex lege non est vita, id est, aeterna beatitudo: quia si inde esset vita, tunc et justitia: sed non est ex ea justitia, sed potius condemnat, et sub peccato concludit. Et hoc est quod dicitur: Judaeos omnino clausit sub peccati dominio lex ipsa, et ostendit omnes homines clausos sub peccato, ut dicitur etiam ad Romanos: Notis peccatis per legem conclusi sunt, ut se excusare non possint, sed quaerant misericordiam. . Ante fidei adventum utilis erat lex Judaeis. Spontanea est fides quam nullum meritum advocavit. Non liberi, sed servi. Ut sic assueti duceremur. Id est, tam bonam fidem. Tempore Christi erat. Tempore Christi multa aperta sunt, quae prius obscura. Ecce honor legis: quia custodivit ut paedagogus: sed hoc non magnum est, quia hoc puerorum est, non adultorum. Institutione Christi: qui ideo instituit, ut sic venientes ad fidem, quasi pueri ad perfectionem justificemur. Vel id est, in exsequendis praeceptis Christi. . Nos Judaei tempore fidei paedagogum deseruimus: quia omnes vos gentiles, qui non habuistis legem, estis filii. Quod ergo vestro exemplo deseruimus, vos accipitis? Quasi diceret: Non debetis hoc facere. In institutione Christi, et ad similitudinem mortis ejus. Id est conformes ei facti estis, quod est vobis honor et contra aestus protectio. Quod autem Christus indumentum sit, alibi Apostolus aperit dicens: Induunt autem homines Christum: aliquando usque ad perceptionem sacramenti: aliquando etiam usque ad vitae sanctificationem. Et illud primum bonis et malis est commune. Hoc alterum vero proprium est bonorum. . Semen Abrahae dictus est Christus: ubi legitur quod promissiones dictae sunt Abrahae, et semini ejus. Hic autem semen Abrahae dicti sunt filii Christi, id est, omnes credentes. Verum quoties Christus nominatur semen Abrahae, corporaliter sentiendum est: quod scilicet ex ejus stirpe generetur. Quoties autem nos qui credimus in eum dicimur semen Abrahae, tunc spiritualiter semen fidei accipere debemus.
Copyright information for VulgGlossa